CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2181     View  [Back]
Charta qua Alindrada dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Soliniaco.
In nomine Domini. Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod ego Alindrada dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, de hereditate mea quę michi de maternę hereditate advenit, hoc est vinea quę terminat a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, vinea quam dedit Teulfus Sancto Petro, a sero terminat de ipsa hereditate, a cercio clausum de Capponarias; et est sita in pago Matisconense, in villa quę vocatur Soliniacus: pro remedio animę meę et patris mei vel matris seu filii mei Eldeberti. Facio autem hanc donationem tali tenore, ut quamdiu vixero consilium et adjutorium ex hoc loco ubi necesse fuerit habeam. Si quis vero huic nostrę donationi injuste calumpniam intulerit, iram Dei omnipotentis incurrat. S. Alindrade, quę hanc donationem fecit. S. Frotmaldi. S. Guntardi. S. Drogonis. S. Ramberdi. S. Humberdi, Ebrardi, filiorum ejus. Actum Cluniaco, die mercurii, in Natale Innocentium.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung