CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2184     View  [Back]
Charta qua Gauslenus miles dat monasterio Cluniacensi duos mansos in villa Cintiliaco aliumque mansum cum servo in villa Ciconias.
Omnibus sub norma chatholicę fidei degentibus notum et manifestum sit, quod ego Gauslenus miles, considerans pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea hereditate, quę est sita in pago Cabilonense, duos videlicet mansos cum omnibus quę ad ipsos mansos aspicere videntur, qui conjacent in villa Cintiliaco; in tali conventu, ut si ego sine legali herede mortuus fuero, monachi de Cluniaco de ipsis faciant quicquid facere voluerint. Unum mansum tenet francus nomine Areis, et alium servum, vocabulo David. Dono etiam alium mansum in villa Ciconias quę est sita in episcopatu Matisconense, cum servo nomine Bernardo et filiis et filiabus ejus. Hunc autem mansum et hunc servum in tali dono convenientia, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum vero discessum a seculo, monachi in proprios usus accipiant. Pro his autem omnibus dono ad presens in vestitura unum campum in villa Cintiliaco, quem dicunt ad Belosas. S. Gausleni, qui hanc cartam fieri precepit. S. Anselmi, Widonis, Huberti, Hugonis, Tetbodi, Arlerii, Rodulfi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung