CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2190     View  [Back]
Charta qua Aldigerius dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Iggiaco, Maisiaco, etc.
Conditor omnipotens Deus humanę fragilitati pręcipit, ut de terrenis et transitoriis rebus sibi cęlestia et eterna mercentur, inquiens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego, in Dei nomine, Aldigerius, pro remedio animę meę, patrisque mei ac matris, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi excellentissimus ac Deo amabilis Odilo abba preesse videtur, aliquid de meo jure hereditario, quod conjacet in pago Matisconense, in agro Aggiaco, scilicet IIIIor curtilia in villa Iggiaco, et est unum ex illis in loco qui vocatur Jallo, aliud in loco qui nominatur Clusellis, et alliud in loco qui vocitatur in Prato Maigin, et aliud in loco qui dicitur Leboreth; et in villa Maisiaco curtilia tria, et unum campum in loco Beccuel, et duas perticas, et unum pratum, et duas perticas ad Pogeth, et aliam peciolam ad Vigiaco, et in Malesart duas perticas de campo, et in villa Vigiaco, in loco qui dicitur Belosia, unum mansum et duas rascias de vinea, et in villa Privisiaco unam rasciam de vinea, et in Maringeu unum curtile, et in villa Scola, in loco Monte Follecte, unum mansum, et in villa Berzosotz unum mansum et duas rascias de vinea ibi, et unum curtile. Hanc donationem in tali tenore facio, ut quandiu vixero teneam, et post discessum meum ad jam dictum locum omnia perveniant, et quicquid ex eis facere voluerint faciant; in presenti autem, in vestitura, omnia quę sunt mea in villa Maisiaco ex integro trado. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit, nisi citius ad emendationem congruam venerit, sit pars ejus cum illis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.» Actum Cluniaco publice. S. Aldigerii, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantii presbiteri. S. Bernardi presbiteri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung