CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2191     View  [Back]
Charta qua Ainardus dat monasterio Cluniacensi, pro anima sua et fratris sui Bernardi, quasdam res in villis Misiaco et Cirgis.
Conditor ac redemptor humani generis Dominus Jesus Christus, veniens in hunc mundum per ineffabile suę incarnationis mysterium, inter cetera suorum preceptorum documenta, auditores suos docuit quam maxime pietatis et misericordię insistere debeant operi, dicens eis: «Estote misericordes;» et ut bonus pater ammonens filium, dixit: «Elemosina a morte liberat, et non sinit animam ire in tenebras.» Igitur ego Aynardus, his ammonitionibus obtemperans, pro redemptione animę meę, et fratris mei Bernardi, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid ex hereditate mea quę est sita in pago Matisconensi, in villa Misiaco: hoc sunt duo prata, cum duobus campis illis contiguis, juncta una vercaria, in ipsa denominata villa. Dono quoque eis in alia villa que vocatur Cirgis tertiam partem unius condaminę simul cum uno curtili. Manet etiam quidam ruricula in ipso agro quem dono ad jam dictum locum, et servitium quod mihi solitus erat reddere, deinceps persolvat senioribus prefati loci. Si quis autem, quod evenire minime credo, calumpniare temptaverit hanc meę donationis cartam, sit societas ejus cum reprobis ęterna dampnatione plectendis. S. Aynardi, qui fecit et ipse firmavit. S. Joceranni. S. Hugonis. S. Lanberti. S. Bodonis. S. Bernardi. S. Girbaldi. S. Gisonis. S. Aimonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung