CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2207     View  [Back]
Charta qua Pontia, consentiente filio suo Gausmaro, dat monasterio Cluniacensi coloniam curtilumque in villis Riniaco et Tresdis.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles Christi, quod ego Pontia, in exitu extremo posita, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo venerabilis abba, quandam coloniam in villa Riniaco, in Longa Valle, in pago Matisconense, cum omnibus ad eam pertinentibus, usque ad inquirendum, perpetualiter possidendam, trado predicti cęnobii habitatoribus. In villa vero quę Tresdis nominatur, dono unum curtile cum omnibus pertinentibus ad ipsum, terminatum ex omni parte terra Sancti Petri. Filium itaque meum Gausmarum, ut prenominato loco cartam hujus donationis faciat, rogo atque precipio. S. Gausmari, qui fieri jussit et ipse firmavit. S. Bernardi. S. Amblardi. S. Gausmari. S. Rotlanni. S. Arlabaldi. S. Constantini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung