CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2211     View  [Back]
Charta qua Oddo dat monasterio Cluniacensi duas vineas in villa Cavaniaco.
Quibuscunque fidelibus hoc notum esse debetur, quod unusquisque mortalium summo adnisu debet studere, quatinus ex rebus temporalibus a Deo sibi collatis valeat adquirere perpetuum ac felicissimum regnum. Concedit quippe divina gracia unicuique fidelium, clamans et dicens per Evangelium: «Thesaurizate vobis thesaurum indeficientem in cęlum, ubi nullus est timor furium nec comestio aliqua tinearum.» Propheta quoque exhortans ad hęc eadem precipit, ut demus elemosinam ut munda omnia sint nobis, quoniam sicut aqua extinguit ignem, ita extinguit elemosina peccatum. Quapropter, in Dei nomine, ego Oddo, considerans enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in presentia dunni Odilonis abbatis, ex rebus mihi a Deo temporaliter concessis, scilicet duas vineas quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Cavaniaco: quarum una consistit in Crai, in manso ubi quidam homo Arluinus nomine stetit, cum terra quę ibi juxta eandem vineam est; et terminatur a duabus partibus via puplica, a tertio terra francorum, a quarta terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem in tali conventu, ut quandiu vixero teneam et possideam, reddens in vestitura IIII denarios omni anno, aut de vino sextarios IIII. Post meum vero discessum, quicquid agere voluerint agant monachi supranominati loci. S. Oddonis, qui fecit et ipse firmavit. S. Ornadi. S. Atonis. S. Girberti. S. Vuldrici.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung