CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2215     View  [Back]
Charta qua Vulbertus et uxor ejus Tetza dant monasterio Cluniacensi et sancto Johanni Chavariensi duos campos in Malo Monte.
Omnibus in gremio sanctę Dei ecclesię pie viventibus notum esse cupio, qualiter ego Vulbertus et uxor mea Tetsa cogitavimus de Dei misericordia et de eterna retributione vel ut nobis adput Deum merces adcrescat. Quapropter donamus Domino Deo et Sancto Petro Cluniensis cęnobii, cui domnus Odilo abba preesse videtur, Sanctoque Johanni precursori Domini Chavariensi, alodum juris mei: hoc sunt duo campi in loco qui dicitur in Malomonte siti; et habere videntur has terminationes: primus a mane terra Johannis, a medio die Constancii, a sero Stephani, a cirtio Winafredi; alius campus a mane terra Rotlandi, a medio die Sanctę Marię, a cirtio similiter, a sero rivulo qui per estum siccatur, nomine Wilzano. Hos campos denominatos vel terminatos concedimus ad jam dictum locum Sancti Johannis. Si quis autem huic nostrę donationi contrarius esse voluerit, non valeat adimplere quod repetit; sed cui litem intulerit, auri uncias coactus V componat. Et ut hęc donatio firma et stabilis permaneat, manu propria firmo, et parentibus et amicis meis roborandam trado. S. Vulberti et uxoris ejus Tetsę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constancii. S. Constantini. S. Winafredi. S. Grimaldi. S. Winiysii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung