CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2217     View  [Back]
Charta qua Robertus prior Cluniacensis et Hugo decanus notum faciunt se dimidium plantum in territorio Masiliensi Adalberto in precaria concessisse.
Mos est, licet non scripta, et usu communi pro lege tenetur, ut de rebus ecclesię quibuslibet etiam secularibus per scripturę aliquid sub censu concedatur. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod domnus Rotbertus prior et domnus Hugo decanus concesserunt cuidam viro, nomine Adalberto, unum dimidium plantum cum domo ad ipsam terram pertinente. Est autem ipsa terra in territorio de Masiliis, et de omnibus partibus [terminatur] terra Sancti Petri. Fecerunt autem taliter hanc donationem, ut quamdiu vixerit teneat et possideat: quartam vero et decimam partem fideliter persolvat; et post suum discessum in locum sepulturę ad Sanctum Petrum et ad locum Cluniacum deveniat, et pro redemptione animę ejus. S. Rotberti. S. Hugonis. S. Tirici. S. Richardi. S. Adalberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung