CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2218     View  [Back]
Charta qua Otsenda femina, consentientibus filiis et fratribus suis, dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Comelletas et Frontennaco.
Divina pietate largiente legumque auctoritate sancitum est, ut fideles quique ex rebus propriis quas hereditario jure tenere videntur ęterna valeant premia mercari. Sane, quia post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus peccatorum maculas tergere lacrimis, atque helemosine operibus concives angelorum, nostris ut pro reatibus Altithonantis implorent clementiam, exorare. Igitur ego Otsenda, scelerum meorum enormitatem considerans, ut omnipotens Deus innumerabilibus meis dignetur propitiari offensis, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo domnus Odilo, venerabilis pater, preesse videtur, aliquid terrę de hereditate juris mei, quę residet in pago Lugdunensi, in agro Rothanensi, et vocatur Comelletas: hoc est in ipsa villa unum mansum et dimidium, et terminatur a mane via publica a Corolas usque ad crucem, a medio die similiter via publica a cruce usque ad Vias Furcas, a sero et a cirtio similiter via publica a Via Furcas usque ad Corolas. Infra istos fines, quantum visa sum habere et possidere vel rectum mihi obvenire debetur, ad integrum dono Deo et sanctis ejus apostolis supradictis et ad locum supranominatum. Et in alia villa quę vocatur Frontennaco, dimidium mansum et vineas et piscaria, quantumque in ipsa villa visa sum habere et possidere vel rectum mihi advenire debetur, similiter ad integrum dono Deo sanctisque ejus apostolis, videlicet Petro et Paulo, et ad locum supradictum Cluniacum: eo tenore ut, quandiu vixero, predictarum rerum usum et fructum possideam, et post hunc diem omni anno II solidos et medietatem de piscaria in vestitura reddam; et post meum discessum rectores illius loci, sicut suprascriptum est, ad integrum teneant et possideant. Et si in agro Rhotonensi finis vitę mihi evenerit, corpus meum Cluniacum conducant, et sepulturę ibi me tradant. Si enim, aut heres, aut aliqua emissa persona, hanc calumpniare seu contradicere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed primitus iram Dei omnipotentis incurrat; et cum Dathan et Abiran et Juda, traditore Domini, in infernum permaneat, et omnibus maledictionibus veteris Legis ac novę maledictum se sentiat. S. Otsendę, quę hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Petri, S. Duranni, filiorum ejus. S. Duranni, S. Teotardi, S. Rotlanni, fratrum ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung