CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2219     View  [Back]
Charta qua Erveus et uxor ejus Guandalmodis atque filius eorum Wido dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Colonias, Cuulatis et Cavaniaco.
Dominus ac redemptor humani generis, previdens salutem fidelium suorum, hoc genus remedii contulit gratuito munere, ut ex rebus quas jure possident, ęterna et sine fine mansura, si eas bene dispertiant, valeant promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Erveus et uxor mea Guandalmodis, et filius meus Wido, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Colonias et in villa Cuulatis, omnia quę ibi habeo totum ad integrum, et unam condaminam in Cavanniaco; et omnia quę ibi habeo vel in ipsis villis habere videor: hoc sunt campi, vineę, prata, cultum et incultum, totum ad integrum, illam partem quę de meo fratre Unberto mihi advenit. S. Ervei et uxoris ejus Guandalmodis, et filii ejus Widonis, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Eldini. S. Odonis. S. Aimonis. S. Constantini. S. Alberici.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung