CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2220     View  [Back]
Charta qua Artaldus et uxor ejus dant quosdam servulos monasterio Cluniacensi.
Notum sit omnibus fidelibus matris ęcclesię, tam presentibus quam futuris, quod ego Artaldus et uxor mea, propter amorem Dei omnipotentis, et pro remedio animarum nostrarum ac omnium parentum meorum, facimus donationem de his servulis nostris, filiis Duranni et fratribus Wilelmi, atque Raginerii, et Magnalium cum filiis suis, ipsis et omnibus qui de illis nati sunt vel erunt, ut servitutem nulli reddant homini, nisi soli Deo et Sancto Petro. Et ut ista liberatio vel donatio firma et stabilis permaneat, manibus propriis firmavimus aliisque firmare rogavimus. S. Artaldi, qui fecit et ipse firmavit. S. Ugonis. S. Walonis. S. Ugonis. S. Wichardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung