CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2222     View  [Back]
Charta qua Heldigrinus dat monasterio Cluniacensi, pro animabus avunculi sui Achimi presbyteri et consanguinei sui Isembaldi, mansum indominicatum et alias res in villis Palasiolo, et Buxedio.
Redemptor humani generis, consulere cupiens humanę fragilitati, contra multiplicium peccatorum cotidiana vulnera obponere dignatus est salubrium preceptorum medicamina diversa; inter quę quoddam nitet saluberrimum mandatum quo precipimur amicos facere nobis de Mammona iniquitatis. Ego igitur Heldigrimus, hujus precepti jaculo perfossus, enormitatis quoque peccatorum meorum memoria perterritus, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid de mea hereditate, quę sita est in pago Augustidunensi, in villa Palasiolum, scilicet unum mansum indominicatum cum vinea et curtili et prato et molendino, omnia simul tenentia, preter vineam quę fuit Isingardę, totum ad integrum, de pomerio quod ibi est insusum. Terminatur autem de uno latere aqua currente, de alio terra Sancti Pauli, de una fronte terra Sancti Benedicti, de alia de ipsa hereditate. Et in alio loco, in ipsa villa, medietatem unius campi, cujus alia medietas est Sancti Benedicti. Et in alio loco, in eadem villa, unum campum totum, et tres parte[s] prati quod campo adheret, in condaminas. Et in alio loco, in predicto pago, in villa Buxedio, vineam quam conquesivi, terminatam de una fronte terra Sancti Petri, de alia terra Constancii, de uno latere terra Lecilini, de alio terra Telbranni. Dono etiam consuetudinem de bosco quę pertinet ad mansum suprascriptum. Dono etiam unam vineam in Prisciaco, quę terminatur de uno latere et de una fronte terra Sancti Petri, de alio latere de ipsa hereditate, de alia fronte via publica. Facio hanc donationem pro remedio animę meę, avunculi quoque mei Achimi presbiteri, consanguinei etiam mei Isembaldi presbiteri. Si quis vero contradixerit, anathema sit, solvatque in erario publico auri libras V. Et ut firma stabilisque in perpetuum maneat, manu propria firmavi, testibusque roborandam tradidi. S. Heldigrimi, qui fieri firmareque rogavit. S. Achimi presbiteri. S. Godulrici levite. S. Bernardi presbiteri. S. Aldebranni presbiteri. S. Artaldi. S. Adaldranni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung