CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2225     View  [Back]
Charta qua Deodata dat monasterio Cluniacensi, cum consensu liberorum suorum, pro anima senioris sui Bernardi, sex perticas terræ in villa Besorniaco.
Noverint cuncti fideles Christi, tam presentes quam futuri, quod ego Deodata filiusque meus Rotdulfus, una cum consensu ceterorum filiorum ac filiarum mearum, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo preest venerabilis abba dunnus Odilo, pro anima senioris mei Bernardi, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Besorniacense, IIIIor scilicet perticas de terra, quę terminantur ab oriente terra Sancti Petri, a meridie et occidente terra Huberti, a septentrione via publica. Alio in loco duas perticas, qui locus nominatur Via Biceps; quę duæ perticę terminantur a mane terra Gauceranni, a meridie terra Rotlanni, a sero terra Sancti Petri, a cirtio de ipsa hereditate. Juxta campum quem ipsi laborant indominicatum, dono quod meum esse videtur, omnemque cautionem dimitto, et querelam quam conquestus est vivens meus senior contra premissi loci habitatores de supradicto campo. Hęc omnia prescripta trado perpetualiter possidenda, ut ab hac die teneant et possideant, et quicquid facere voluerint faciant. Hanc si quis donationem calumpniaverit, tradatur cruciandus ęternis penis inferni. S. Deodatę, et Rotdulfi filii ejus, ac filiarum ejus Venetię et Alexandrię. S. Girardi. S. Bernardi. S. Ebrardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung