CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2228     View  [Back]
Charta qua Eva, uxor Lezelini defuncti, dat monasterio Cluniacensi terras et servos in villis Chachela, Berisiaco, etc.
Dominus ac redemptor humani generis, desiderans salutem animarum fidelium suorum, per semet ipsum protestatur dicens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, in Dei nomine, Eva dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Chachela, videlicet unum curtile indominicatum, ubi Erminardus stat. Dono etiam servum, nomine Silvestrum, cum uxore et infantibus suis. Itemque dono mansum in villa Berisiaco, terminatum a mane via publica, a medio die terra Achardi, a sero et a cirtio terra Sancti Vincentii. In tali vero tenore dono supradictum mansum, ut monachi inibi habitantes omni anno colligant bladum in dominio, pro anima senioris [mei] Lezelini; et post obitum meum, in loco sepulturę me suscipiant. Istas vero res supradictas dono ad supradictum locum, ut a die presenti et deinceps faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem contradicere temptaverit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri unciam I persolvat; et postea hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Evę, que fecit et ipsa firmavit et firmandam aliis tradidit. S. Maioli. S. Milonis. S. Stephani. S. Alinardi. S. Eldini. S. Adalgerii. S. Adalbaldi presbiteri. Frater Pontius me scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung