CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2237     View  [Back]
Charta qua Robertus levita dat monasterio Cluniacensi medietatem cujusdam vineæ in villa Martiaco.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Noverint cuncti fideles, quod ego Rotbertus levita dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Martiaco: hoc est partem dimidiam de una vinea quam ad medium plantum conquęstavi. Terminatur autem ipsa vinea a mane terra Rainaldi, a medio die et a cercio de ipsa hereditate, a sero terra Berengerii; habet vero in longo perticas XX, in latus autem similiter XX: eam quę evenit mihi partem dono predictis apostolis. Actum Cluniaco publice. S. Rotberti levitę, qui fieri et firmare rogavit. S. Aymini, presbiteri, fratris ipsius. S. Adaldradi et Ledoeni et Aremberti et Constantii et David. Data mense januario, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung