CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2240     View  [Back]
Charta qua Warulfus et uxor ejus Blismodis dant monasterio Cluniacensi quamdam terram in villa Corchivesco.
Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione, considerandum nobis atque elaborandum est, quod in futurum nobis expediat. Quapropter noverint cuncti fideles, quod ego Warulfus, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Corchivesco, hoc est illam terram quem ego Warulfus ibi visus sum tenere et possidere, querendum, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum, videlicet campis, vineis, pratis. Dono hanc elemosinam ab hodierno et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis huic donationi aliquem litem intulerit, auri untiam I persolvat, et ec donatio firma et stabilis permaneat, stibulatione subnixa. Actum juxta atria Sancti Petri. S. Warulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Blismodis, uxoris ejus. S. Stephani et Fredeberti, filiorum ejus. S. Rodberti. S. Arlulfi. S. Marleni. S. Arlulfi. S. Gotefredi. Data mense febroario, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus, levita indignus, scripsit.
(Au dos:) Warulfus, Corchivesco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung