CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2244     View  [Back]
Charta qua Agia et filii ejus Balduinus, Bladinus et Adalbertus dant monasterio Cluniacensi campum in villa Ipgiaco.
Igitur, in Dei nomine, notum sit omnibus fidelibus, quod ego Agia et filii mei Balduinus et Bladinus, et Adalbertus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Idgiaco, hoc est campum; terminat ipse campus a mane silva, a medio die terra Sancti Petri, a sero rivo volvente, a cercio terra Vuiniart, et ad suos filios. Infra isto terminio, sicut ego Agia tenuimus et filii mei, donamus ab hodierno et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri ab odierno et deinceps quicquid voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Agie et filiorum ejus Balduini, Bladini, Adalberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Heri. S. Adalbert. S. Heldini. S. Constantini. S. Stephani. Data mense martio, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit.
(Au dos:) Agia in Idgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung