CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2245     View  [Back]
Charta qua Rodulfus notum facit se partem hereditatis fratris sui Job et, post ipsius mortem, partem suam in villa Dumbinas monasterio Cluniacensi dedisse.
Igitur, in Dei nomine, noverint cuncti fideles, quod ego Rotdulfus, dono Deo et sancti[s] apostolis ejus Petro et Paulo, per commendationem fratris mei, Job nomine, aliquid ex rebus ipsius, videlicet omnia quęcumque habuit Job et Stephanus in villa Dumbinas, in campis et pratis, totum ad integrum usque ad inquirendum; et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint. Meam autem partem ego Rotdulfus mihi reservo quandiu vixero; et post meum discessum, ad Sanctum Petrum perveniat, in tali convenientia, ut monachi Deo et jam dictis apostolis servientes me in beneficio suo recipiant in vita mea, et in morte tradituri corpus meum sepulturę, pro anima mea tam futuri quam presentes Deum exorent. Actum Cluniaco publice. S. Rotdulfi et Aynardi, qui donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Gislardi presbiteri. S. Rotlanni presbiteri. S. Gonterii presbiteri. S. Manuhel presbiteri. S. Job. S. Sendelini. S. Tedoeni. S. Bernardi. S. Artaldi. S. Rotberti. S. Godefredi. S. Garenburgis. Data mense marcio, regnante Hugono rege anno VII. Evrardus recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung