CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2248     View  [Back]
Charta qua Girbaldus vendit monasterio Cluniacensi duos campos in villa Besorniaco.
Similiter ego Girbaldus senioribus de monasterio Cluniaco vendo duos campos in pago Matisconensi, in villa Besorniaco, quorum alter conjacet in loco ubi ad Crosam vel Crosmo vocant; et terminatur de utroque latere et de una fronte terra Sancti Petri, de altera fronte via publica, et habet tam in longum quam in latum perticas V: pro quo campo accipio denarios XVII. Alius vero campus prope ipsam villam, in loco ad Murecellas vocant, totam portionem meam, quę remansit de carta quam ipse feci Sancto Petro, ipsam totam vendo monachis Cluniensibus, et accipio ab eis precium denariorum XIIII. Ergo uterque campus ab hodierno die ad ipsos pertinebit, ut faciant quod melius voluerit ex eis. S. Girbaldi, qui vendidit et ipse firmavit. S. Guntardi. S. Aremberti. S. Walterii. S. Bertardi. S. Engelfredi. Actum Besorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung