CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2251     View  [Back]
Charta qua Maimbertus et uxor ejus Christina filiusque ejus Tresmundus dant monasterio Cluniacensi duos curtilos in villis Sarmasias et Corcellas.
Dum in hujus seculi vivitur laboriosa erumna, considerandum nobis atque elaborandum est, ut ex reditibus nostris ęterna premia mercemur. Idcirco ego, in Dei nomine, Maimbertus et filius meus Tresmundus et uxor mea Cristina donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustidunense, in villa Sarmasias, hoc est curtilum unum qui terminat a mane terra Tedgrini et Amalberto, a medio die terra Sancti Pauli, a sero terra Sancti Pauli, a certio terra Amalberto. Infra isto terminio, totum sicut superius scriptum est, cum mansione. Itemque donamus in villa Corcellas alium curtilum; qui terminat a mane terra Adalramni, a medio die terra Roscelini, a sero via publica, a certio terra Roscelini et ad suos heredes. Infra isto terminio, cum mansione. Donamus in tali tenore, ut quandiu Maimbertus vixerit teneat, et post ipsius obitum, ad Sanctum Petrum perveniat; in vestitura vero, omnibus annis quibus vixerit, Maimbertus IIIIor denarios persolvat. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem intulerit, auri untias IIIes persolvat, et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Porro ego Maimbertus, mox ut obiero, relinquo Sancto Petro de tesauris meis aut quinquaginta solidos, aut quinquaginta soldadas. Actum Cluniaco publice. S. Maymbertus et filii sui Tresmundi et uxoris sue Cristine, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Girberti. S. Rodberti. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit.
(Au dos:) Carta Maimberti, Sarmasias et Corcel[las].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung