CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2253     View  [Back]
Charta qua Undrada dat monasterio Cluniacensi, pro anima mariti sui Freconi, mansum in villa Istriniaco et vineam in villa Nugerold.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Undrada, uxor Freconi, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, pro anima ipsius Freconi, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Cabilonensi, in villa Istriniaco, hoc est mansum unum cum omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur, hoc sunt vinee, campi, prati, silve, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum. Itemque dono in villa Nugerold vineam unam quam Cœlestus dedit filio meo Rodberto. Facio autem hanc donationem ego Undrada pro anima senioris mei Freconi et pro mea, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Faciantque rectores Sancti Petri quicquid voluerint de omnibus ab hodierno die et deinceps. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litteram intulerit, auri unciam unam persolvat, cogente autem judiciaria potestate; et hec donatio firma et stabilis permaneat, stibulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Undrade, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Heldini. S. Girberti. S. Vulgrini. S. Bernardi. S. Landuini. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Carta Undrade, quam fecit pro anima senioris sui Freconi, in villa Istriniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung