Decretum quod venerabili abbati [Cluniacensi] Maiolo fecit Burchardus, archiepiscopus [Lugdunensis], cum aliis quampluribus [in concilio Ansæ], juxta petitiones suas et fratrum.
Noverit omnis catholica sancta mater ęcclesia, quia anno incarnatio
nis Domini nostri Jesu Christi DCCCC L XXXX, indictione V, in Lugdunense territorio quem vocant Ansam, in basilica beati Romani, congregatam sinodum vidimus, aggregatis ibi scilicet sanctis ac venerabilibus patribus, videlicet domno Burchardo sanctę sedis Lugdunensis ecclesię archiepiscopo; Teubaldo, sanctę sedis Viennensis archiepiscopo; Vualterio, sanctę sedis Eduensis venerabili episcopo; necnon et domno Lamberto, sanctę sedis Cabilonensis episcopo; et Leutbaldo, sanctę sedis Matiscensis episcopo; Wigonem etiam, sancte sedis Valentine ecclesię civitatis episcopo; Eyboldum, Uzyace urbis episcopo; Evrardum, sancte sedis Moritane civitatis episcopo; Humbertum scilicet, sanctę sedis Grati[an]opolitanę civitatis episcopo; Anselmum, sanctę sedis ęcclesie Auguste civitatis episcopo; Amico, sancte sedis ecclesię Terentanę civitatis episcopo: quibus multa ob ędificationem ortodoxe fidei et sanctę Dei ecclesię stabilimentum multa tractantibus et sanctorum patrum roborati documentis, coram sanctorum patrum, antistitum scilicet et abbatum conventum, necnon et aliorum religiosorum virorum, adiit sancti loci Cluniensis cęnobii dilectus et a Deo nobis datus Odilo, abbas venerandus, necnon et domnus Vivianus, precipuus prior, cum alia cohorte sibi coherentium non modico conventu fratrum, implorantes eorum presulatus dignitatem, insuper et ostendentes quantis quantis
(sic) qualisque premerentur angustiis, seu jam dictus locus Cluniensis sanctissimus premeretur malis; poscentes eorum sanctitati, ut
sub anathematis terribili vinculo privilegium, in Dei nomine, ad habendum eis concederent. Quibus sanctissimis patribus adquiescentibus postulantibus, et tam pro reverentia sancti Petri, cujus fungebantur officio et aliorum sanctorum quorum ibi memoria habetur, quamque et domni ac sanctissimi Maioli abbatis, in omnibus Dei magnifico cultore, de cujus transitu tristati, sed olim clarescentibus gratulati, vel etiam pro persecutoribus, jam sacratissimi loci infestationibus, quicquid in illorum sonat privilegiis, cartis vel adquisitionum, sine alicujus inquietudine, sua pontificali auctoritate inviolabile privilegium concesserunt: scilicet omnia eorum ecclesias cum decimis et servitiis ad eundem cenobium pertinentibus vel burgum ejusdem sancti loci, infra et extra, sine precepto et consensu abbatis vel fratribus ejusdem loci aliquam personam nullus presumat. Sancimus etiam privilegium concedendo et in omnibus confirmando potestate[m] sancti loci superius dicti infringere aut violare vel predam auferre vel ęcclesiis cum domibus et cellariis ad eundem locum pertinentibus, scilicet in pago Matiscensi, Lordonem montem capere vel depredare, sua pontificali auctoritate excommunicando, anathematizando, vehementissime contradixerunt; Blanoscum scilicet et Besorniacum, curtem et villam sibi adherentem; Macerias et Peronnam, Cavinias, Solestriacum, Scociolas et Claromane cum apendiciis suis; Sanctum Victorem constitutum supra fluvium Remis; Belmontem etiam in pago Cabilonensi sito; in pago Lugdunensi, Saviniacum et Romanam potestatem, Chavariacum et Tosciacum, Poliacum, Artadunum, Ambertam cellam cum apendiciis suis, Ivuirendam et castrum Oiedellis; monasterium Sonna qui vocatur Carus Locus, Regniacum monasterium, in comitatu Ma
tisconensi, supra fluviolum Remis; necnon et ecclesias cum potestatibus ad locum supradictum Cariloci cenobium, necnon etiam Regniacum cum sibi pertinentiis, videlicet domibus, cellariis sibi adherentibus, et quicquid modo habere vel possidere videntur, vel quicquid in futurum ad augendum nutu divino fuerit in quocumque loco et pago, nulla qualibet persona infringere vel depredare minime audeat. Sue etiam presulatus auctoritate prohibuerunt et vehementer sub testificatione anathematis vetuerunt, ut nullus judex publicus aut exaccionarius, comes quoque vel quilibet exercitus proprius aut conductucius castrum facere aut aliquam firmitatem infra aut juxta eundem locum vel potestates ejusdem jam dicti loci sacrati ędificare aliquotiens quis presumere audeat. Statuerunt etiam in eodem sancto concilio, ut nulla secularis dignitas seu militaris sublimitas, aut homines juxta Cluniacum commanentes et in locum quoque jam dictum Carum Locum commorantes, in eundem castrum vel in burgum ejusdem loci predam auferre vel predam aliquam tam in bubus, vaccis, vel porcis, quamque etiam in caballis, vel quicquid preda videri aut nominare potest, foris intus nec de intus foris mittere audeat, quia non decet sanctis cenobitis in jam dicto loco morantes a malignis vel superbis hominibus aliquas molestias ingeri. In hoc privilegio conscribi jusserunt ac vetaverunt a nullo homine corpus et sanguinem [por]tare ad infirmum, nisi sacerdotis solius; nunquam autem servetur corpus dominicum in ęcclesia amplius quam diebus [VIII], et semper renovetur in die dominico; ad vigilias frequenter veniant, cum gemitu et suspirio ibi stent, sine loquacitate et scurilitate, ad opus Dei nichil agant aliud nisi quod expedit animabus eorum; ad venationem nullus clericus eat, a Deo sciat, quem irridet, esse dapnandum. Est autem decretum a sanctis patribus in concilio et catholicis episcopis, ut sa
cerdotes ab uxoribus se abstineant; sin autem, in ęcclesiis sacrum ministerium non faciant, et ipsas ecclesias quas possident perdant; incantationes neque auguria nec divinationes faciant nec credant. Qui autem fecerit, nec a penis perpetuis, nec ab incendiis liberabitur nisi per veram satisfactionem emendaverit; sabbato vero post nonam opera nulla faciat. Dominico autem emere aut vendere nullus presumat, nisi tantum quod in die manducet; placitum non querat neque faciat; laici omnes feria IIII
ta a carne abstineant et VI
ta feria jejunent, si ita possunt perficere aut pauperibus elemosinas tribuant. Secunda et IIII
ta et VI
ta feria missas audiant, si possunt. Hujus igitur privilegii conservatoribus pax a Deo patre et Domino Jesu Christo omni benedictione cęlesti veloci cursu super eos descendant. Violatores autem anathema maranatha dampnentur, nisi resipuerint et penitentiam egerint, aut ab abbatibus sanctissimi loci Cluniensis vel a fratribus ipsius loci absoluti quandoque fuerint; sin aliter, ęterno supplicio dampnati permaneant. Amen. Fiat, fiat.