CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2256     View  [Back]
Charta qua Stephanus et uxor ejus Raduis cum filiis suis dant monasterio Cluniacensi quasdam res in villis Vallis et Bugdono.
Sacrosanctę Dei ecclesiæ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli [dicatę] quę dicitur Cluniaco. Ego igitur, in Dei nomine, Stephanus et uxor mea Raduis, et filii mei Drogo et Helduinus, donamus et sanctis apostolis [ejus] aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Vallis, hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane via publica, de tribus partibus terra Sancti Petri. Dono ego Stephanus istam vineam in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum discessum, ad jam dictum locum perveniat. Donamus etiam illum campum quem vocat ad Maaliaco, in tali tenore, ut quamdiu uxor mea vixerit, teneat et possideat; post ejus discessum, ad jam dictum locum perveniat. Donamus etiam in villa Bugdono, in vestitura, campum unum ab hodierno et deinceps; terminat ipse campus a mane et a sero terra Sancti Petri, a certio terra Adalelmi. Faciamus autem hanc donationem pro remedio animarum nostrarum, ut pius Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Actum Cluniaco publice. S. Stephani et uxoris [ejus] Raduis et filiorum eorum Drogonis et Heldini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Heri. S. Adam. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit.
(Au dos:) Carta Stephani et Raduis uxoris ejus, in Val[le].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung