CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2258     View  [Back]
Charta qua Arnaldus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Calmiliaco.
Notum sit omnibus, quod ego Arnaldus, pro remedio animę meę, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Calmiliaco. In primis, in ipsa villa dono unum pratum, terminatum a mane via publica, a medio die et a sero terra Sancti Vincentii, a sero rivo currente. In eadem quoque villa quantum unquam visus sum habere, usque ad inquirendum, totum ad integrum, dono Sancto Petro in loco sepulturę meę; et faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint. Si quis contra hanc donationem aliquam calumpniam intulerit, tantum et aliud tantum componat. Actum Cluniaco. S. Anserii. S. Arnaldi. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung