CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2260     View  [Back]
Charta qua Berneardis et filius ejus Raymundus dant monasterio Cluniacensi, de rebus et pro anima Ingelberti, mariti Berneardis, vineam et campum in villa Castello.
Ego igitur, in Dei nomine, Berneardis, uxor Gelberti, et filius meus Raymundus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus ipsius Ingelberti, que sunt site in pago Matisconense, in agro Galoniacensi, in villa Castello, ad Roclena vocat, hoc est vineæ medietatem unam; terminat ipsa vinea a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a certio via publica, a sero de ipsa hereditate. Infra ipso terminio, medietatem donamus. Donamus etiam campum in ipso loco, juxta ipsam vineam supradictam; terminat a mane de ipsa hereditate. Infra isto terminio, totum campum, sicut supra insertum est, donamus pro anima Ingelberti, ut Dominus ei dignetur esse propitius, et pro anima Eldeberti. Actum Cluniaco publice. S. Berneardis et filii sui Raymundi, qui fieri et firmare rogaverunt pro animabus Ingelberti et Eldeverti. S. Gunterii presbiteri. S. Eldradi presbiteri. S. David. S. Aymoni. S. Constant. S. Bernart. S. item Constant. S. Arlulfi. Data mense junio, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit, ad vicem cancellarii.
(Au dos:) Bernardi in Castello.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung