CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2261     View  [Back]
Charta qua notum est Isembaldum monasterio Cluniacensi campum in villa Monte vendidisse.
Notum [sit] omnibus fidelibus christianis, quod veniens quidam homo ante presentiam donni Dacfredi monachi, nomine Isembaldus, et vendidit unum campum qui est situs in Monte; qui habet in transverso perticas duas et dimidiam, in longum quantum tenet, et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte Sancti Vincentii. Fuit autem precium XVIIII denarii (sic); et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. S. Isembaldi, qui vendidit et firmari rogavit. S. Wilelmus. S. Bernardus. S. Josbertus. S. Petrus de Volofonte. S. Wilelmus. S. Leothardus. Data mense junio. Pontius levita scripsit, regnante Hugono rege anno VII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung