CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2262     View  [Back]
Charta qua Girbaldus presbyter dat monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum in villa Vitriaco et quemdam nutritum suum monachis commendat.
Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirantur, dicente Scriptura: «Date hælemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, in Dei nomine, Girbaldus presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui domnus Odilo, humilis abba, videtur preesse, aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconensi, in villa Vitriaco, in agro Maciacense, hoc est unum curtilum indominicatum ubi Ermingerius stat; conquestus autem quem ego conquestavi ad jam dictum curtilum diptavi, hoc sunt campis, pratis, vineis, pascuis, exitibus et regressibus: in tali tenore, ut istum meum nutritum, quem ego ad illorum misericordiam commendo, talem misericordiam habeant quomodo illum Deo commendent, et Sancto Petro. Et omnia que ego umquam adquirere aut comparari potuero, in vestro servitio adtraham. Si quis vero hanc donationem calumpniare voluerit, omni maledictioni subjaceat, ac potestate judiciaria coactus, auri libram I persolvat; et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Girbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Sicbaldi. S. Bernardi. S. Willelmi. S. Rodlanni. Acta donatio hec mense junio, regnante Hugono rege anno VII. Pontius levita indignus, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Carta Girbaldi presbiteri, quam fecit Sancto Petro in villa Vitriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung