CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2266     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi vineam indominicatam servumque in villa Lintiniaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Hugo, reminiscens pondus meę infelicitatis, simulque considerans examen districti judicis, dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis quę sunt site in pago Maticensi, in villa Lintiniaco, in agro Bliacensi, vineam unam in dominicatu, quę terminat de duabus partibus via publica, a sero terra francorum, a cercio de ipsa hereditate. Dono etiam servum, nomine Aalgrimum in servitium fratrum. Hanc autem donationem, quamvis perexilem, libentissime facio pro innumerabilibus meis offensis, ut pius Dominus [in suo] juditio pius retributor mihi appareat. Si quis autem contradicere voluerit, minime vindicare prevaleat, sed omni tempore inconvulsa permaneat. Actum villa Scociolas publice. S. Hugonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Humberti. S. Emeldis. S. Berardi. S. Vuichardi. Data mense decembrio, regnante Hugone rege anno VIII. Adalbertus scripsit.
(Au dos:) Ugo in Lintiniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung