CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2268     View  [Back]
Notitia werpitionis quarumdam rerum in villa Valentiola monasterio Cluniacensi a Pandulfo milite et uxore filiisque ejus factæ.
Notitia vuerpitionis quę facta est apud Arginzoscum castrum. In nomine summę Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod domnus Vuarnerius, prior Cluniacensis, una cum reverendis fratribus, Armanno scilicet et Heldeberto atque Archimbaldo, adiit presentiam domni Pandulfi nobilis militis, proclamans se de quadam injusta querela quam ipse habebat in quadam terra in finibus sita villę Valentiolensis: qui agnoscens ejus rectam proclamationem, Dei amore ductus, consentiente uxore [sua] Leudgarda, filiisque suis Lanberto, Atenulfo, Guntardo, non solum predictam querelam dimisit, sed etiam si quod ad suam suorumque rectitudinem pertinebat, et quicquid ipse vel sui contrapellabant infra fines vel terminationes quas comes Vuillelmus devuidavit, inter terram de Arginzosco et Valentiola, quia injustam hanc suam querelam esse cognovit, totum Deo et Sancto Petro vuerpivit et dedit. S. Pandulfi et uxoris ejus Leudgardę. S. filiorum ipsorum Lanberti et Atenulfi, [Gontardi]. S. Isnardi. S. Jonę. S. Dodonis. S. Artaldi. S. Riperti.
(Au dos:) Verpicio Pandulfi militis, in villa Valenciola, in pago Regense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung