CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2270     View  [Back]
Diploma Rodulfi regis, quo confirmat monasterio Cluniacensi omnes possessiones suas et præcipit ut res illi nuper in loco Calmiriaco datæ, restituantur.
Notum sit omnibus fidelibus nostris, tam presentibus quam absentibus, quod ego Rotdulfus, Dei gratia rex, monasterio Cluniensi, sito in comitatu Matisconensi, quod in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli constructum est, pro Dei amore, necnon et pro reverentia ipsorum apostolorum, invictissimus cupio esse et tutor. Quapropter jubemus ut ipsum monasterium ac omnes res ad ipsum pertinentes, quiete atque secure, absque ullius improbitate jugiter permaneant, sicut dudum per nostrę auctoritatis preceptum sancivimus. De rebus vero quę in loco qui dicitur Calmiriacus consistunt, quę nuper ad ipsum monasterium in ęlemosina datę sunt precipimus, ut sicut antiquitus determinatę sunt in longum et in latum, restituantur. Eodem quoque modo commendamus, ac omni sollicitudine delegamus, ut omnia predia ac possessiones quę eidem monasterio a fidelibus christianis pro Dei amore sunt concessa vel quę etiam futuris temporibus donanda fore speramus, perpetualiter, absque alicujus inquietudine illibata perseverent. Vos quoque, o principes, judices, sive rectores comitatus illius vel regionis in qua idem monasterium consistit, quicumque in presentia mea estis, aut quicumque futuri estis obsecrando jubemus et jubendo obsecramus, quatinus pro premio vitę eternę et pro amore ipsorum apostolorum, sitis in adjutorium et in protectionem atque in defessionem, nostram vice, loci illius sive monachorum ibidem consistentium, Christoque servientium, in quocumque negotio indiguerint, ut nostro vestroque freti auxilio securius tam pro nobis quam pro statu regni totius nostri, Domino nostro Jesu Christo regi regum supplicare valeant, et inceptis bonis perpetualiter perseverent. Quod si quis ulterius eundem monasterium seu habitatores ejus, resque ibi collatas temerare aut inquietare presumpserit, primitus Dei atque ipsorum apostolorum iram incurrat, ac deinde nostrę severitatis experiatur censuram. Insuper etiam ut hęc notitia firma sit, nostro sigillo roborare studuimus. (Monogramme)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung