CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2272     View  [Back]
Charta qua Geraldus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Marziaco.
Christi tyrocinio militantibus notum esse volumus, quod Giraldus, spe cęlestis regni, dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Marziaco: hoc est duas petiolas de vinea et duos campos in ipsa villa, sicut ego hodie videor tenere. Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris ac matris, ut in commune proficiat ipsis, faciantque supradicti rectores ab hodierno die quicquid voluerint. Actum Cluniaci publice. S. Giraldi, qui fieri rogavit. S. Danihelis, Ornadi, Duranni, Richardi, Raimberti, Aymonis. Rodbertus levita scripsit, regnante Hugone anno VIIIvo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung