CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2273     View  [Back]
Charta qua Humberga et filius ejus Gauserannus monasterio Cluniacensi pro anima Girbaldi et de rebus ejus, terras in villa Marcesolio, ad Sanctam Columbam et in aliis locis servumque dant.
In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles quod ego Humberga et filius meus Gauserannus, donamus pro anima Girbaldi aliquid de rebus ipsius quę sunt in comitatu Maticensi, in villa Macesolio, curtilum cum vinea insimul tenente. Terminat in una fronte terrę Sanctę Marię et Sancti Johannis, in altera Girbaldi, in altera fronte Constantii, in altera via publica. Ad Sanctam Columbam, unum campum sicut ipse tenebat. Donamus pratum unum in Curte Sitro, illam partem quam nos habebamus. Campum etiam donamus qui dicitur ad Pulicam, sicut ipse tenebat. In Varenas donamus petiolam de campo. Donamus servum, nomine Benedictum, in servicio fratrum et in locum sepulturę. S. Humbergę et Gauseranni. S. Vuidonis, Loddonis, Walteris, Bosonis, Odilonis, Locerii. Actum Saliaco publice, regnante Hugone anno VIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung