CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2274     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi curtilum et vineas in villis Betenedo, Poziacoque et Morangas.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Bernardus levita, ob amorem patrię cęlestis, cedo ad locum Cluniacum, cui preest dunnus ac reverendus abba Odilo, aliquid ex rebus meę proprietatis quę conjacent in comitatu A[r]vernensi, in vicaria de Aurado, atque in his villis Betenedo, Poziaco, Morangas. In primis in villa Betenedo, dono curtile cum superposito, cum vineis duabus et uno campo, et terminantur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Porro in altera villa Poziaco dono vineam unam et quartam partem de curtili et torculari. Item in villa Morangas dono vineas duas quę terminantur de ipsa hereditate cum omnibus ad se pertinentibus. Hęc autem omnia dono beatis apostolis Petro et Paulo et ad locum supradictum, in alimoniam fratrum Deo inibi servientium. Si quis autem contra hanc donationem insurgere temptaverit, aut frater seu aliquis consanguinitate proximus, nisi quam cito resipuerit, omni maledictioni subjaceat, et ne inmunis transire videatur, denas auri untias in fisco publico adjudicatus reddat, et hęc donatio in posterum firma et stabilis permaneat. Actum Rialiaco villa puplice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. Data per manus Rotberti levite, regnante Ugone anno VIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung