CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2276     View  [Back]
Charta qua Walterius, Æduorum episcopus, dat monasterio Cluniacensi monasterium Magabrense.
Omnibus christicolis sub norma catholicę fidei degentibus notum esse volumus quoniam ego, in Dei nomine, Walterius, gratia Dei Eduorum episcopus, de rebus ęcclesię mihi a Deo commissę cogitans, quantum divina majestas meę possibilitati largiri dignabitur, colligere dispersa et conservare congregata; quapropter trado monasterium Magabrense fratri nostro domno Odiloni abbati et successoribus ejus, cenobioque Cluniensi in perpetuum regendum et regulari ordine disponendum, per consilium nostrorum clericorum et ceterorum nobis a Deo commissę ecclesię filiorum, ea ratione ut societas nostri loci et Cluniensi cenobii, sicut tempore domni Maioli abbatis caritatis vinculo conligata permansit, sic etiam cuncto in tempore inconvulsa permanere possit per succedentia temporum spatia, ibi omni tempore tam vivorum quam defunctorum ecclesię nobis commisse clericorum agatur memoria digna, similiterque eorum memoria in nostra celebretur ecclesia. Hoc vero statuimus et omnino contradicimus, ut noster nullus successor episcopus, neque aliqua alicujus potentis persona, aliquem ibi abbatem aut prepositum ordinare presumat sine licentia et voluntate supradicti abbatis Cluniensis et successorum ejus. Hanc vero nostram descriptionem disposuimus roborare, et Romane auctoritatis privilegio et regali precepto. Walterius, peccator, episcopus; Walterius abba, Umbaldus abba, Umricus abba, Ansiisus precentor, Anschericus archidiaconus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung