CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2277     View  [Back]
Charta qua Willelmus, comes [Arvernensis], dat ecclesiæ Cluniacensi servitium et consuetudinem quæ solebat exigere ab hominibus sanctæ Mariæ Belmontensis in Siniciaco et in Letua.
Noticia guerpitionis quam fecit comes Willelmus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo. Notum esse volumus omnibus Christi caractere insignitis, qualiter ego Willelmus, per divinam gratiam comes, veniens Cluniaco atque a senioribus memorati loci honorificentissime susceptus, feci guerpitionem simul et donationem pro remedio animę meæ et per deprecationem venerandæ memorię domni Rainaldi, prioris, ceterorumque monachorum loci jam dicti, de omni querela servicii et consuetudinis quam exigere solebamus, ego et antecessores mei comites, ab hominibus Sancte Marię Belmontensis, qui manent in Siniciaco et in Letua et in tota potestate, quę ad supradictam Dei casam respicit. Si quis autem huic nostrę obstipulationi aliquando contradicere presumpserit, excommunicationi subjaceat; et ut firmius stabiliusque permaneat, manu propria firmavi, et aliis roborandam tradidi. S. Willelmi, comitis, qui firmavit et firmare fecit. S. Rainaldi, prioris Cluniacensis et aliorum multorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung