CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2279     View  [Back]
Charta qua Raimodis dat monasterio Cluniacensi quartam partem rerum suarum in Monte Polino cum medietate cujusdam servi.
Conditor et reparator humanę creaturę, unicuique mortalium consulens, precipit quatenus de terrenis et transitoriis divinitus sibi concessis mercentur atque adquirant sibi perpetuum et felicissimum regnum. Quantum namque elemosinarum exhibitio prosit, propheta testatur loquens his verbis: «Sicut extinguitur ignis, sic peccatum helemosinis.» Ipse quoque redemptor noster per evangelium nobis clamans precipit, ut thesaurizemus nobis thesauros in cęlis, quo fur non appropriat, nec demolitio est ulla tineis. Quapropter ego, in Dei nomine, Raimodis, his et hujuscemodi roborata exemplis, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur dunnus et reverentissimus abba Odilo, ex rebus quę mihi a parte senioris mei Ebrardi advenerunt, quartam videlicet partem, de his quę ego in Monte Polino videor habere, cum medietate servi, vocabulo Duranni et filiorum ejus. Sunt autem ipsę res in episcopatu Matisconense, in Monte Polino supra denominato, quartam partem de omnibus campis, pratis, aquis aquarumque decursibus. Hęc omnia trado supradicto loco, et monachis ibidem militantibus Deo, in tali conventu, ut quandiu vixero teneam et possideam; et omnibus annis reddam in vestitura modium dimidium de vino, in presenti vero anno omnia quę de ipsa terra exierint recipiant. Hanc igitur donationem pro animę meę remedio, et pro animabus seniorum meorum et omnium parentum meorum facio, ut Deus omnipotens cum suis electis dignetur nos adnumerare in suo regno. S. Raimodis, quę fieri et firmare rogavit. S. Bernonis. S. Bernardi. S. alii Bernardi. S. Mainerii. Actum mense maio, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung