CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2281     View  [Back]
Charta qua Warentrudis et Huboldus dant monasterio Cluniacensi et Sancto Joanni Chavariacensi curtilum in loco Strades.
Omnibus in gremio sancte ecclesie pie residentibus notum esse cupio, qualiter hego Vuaremtru, necnon Huboldus, quapropter enim dono Deo et Sancto Petro Cluniensi cepi, ubi domnus Bocdelus haba preesset et prodesse videtur, Sanctoque Johanni Chavariacensis, hoc est curtilus in loco qui dicitur Strades; habet terminaciones ha mane terra Sancti Petri, a medio die Arloeni, ha siro de ipsa hereditate, ha cercio Harloeno: unc autem terminatum donamus locum sepulture Gointardi. Si quis autem hujus mea donacione contrarius esse voluerit, jaculo incendi eterni anatemate feriatur, nisi resipuerit; quod autem repetit adimplere non valead, auri uncias coactus componet X, et ut hec mea donacione firma permaneat, manus nostras et amicis firmare postulavi. S. Vuarentruda et Uboldi, qui fierint et firmare postulaverunt. Narduinus, Achardus, Alcherius, Costantinus, Dominicus. Ego Vuitauldi, qui scripsit die sabati, regnante Radulfo rege, mense aprili.
(Au dos:) Vuarentrudis et Huboldus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung