CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2284     View  [Back]
Charta qua Eldebertus et uxor ejus Stephana atque filii eorum dant monasterio Cluniacensi mansum in castro Albarno, in pago Regense.
Licendum est ut unusquisque homo de res suas faciat quecumque voluerit; igitur ego Eldebertus et uxor mea Stephana, et infantes nostri, Guigo, Girinus, Isnardus, cogitamus de Dei misericordia, vel de eterna Christi retribucione, ut Deus omnipotens peccatis nostris minuare dignetur, et ut mereamur illam vocem benignam audire: «Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi»; et iterum dicit: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, quia sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.» Propterea donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilus abbas preesse videtur, aliquid de proprietate nostra, qui nobis ex alode parentorum nostrorum nos legibus obvenerunt. Sunt autem ipsas res in pago Regense, in castro qui dicitur Albarno, in ipso castro vel in ejus dominio donamus mansum unum quem Rainerius solebat excolere, cum quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus et ad monachos ibidem servientibus; et de ista hora habeant monachi potestatem ad faciendum quicquid facere voluerint, id est habendi, vendendi, cedendi, postea derelinquendi. Sane si quis, nos aut ullus homo, qui contra carta elemosinaria ista, ire aut agere vel inquietare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et de beata virgine Maria et de omnibus sanctis, et postea componat de auro obtimo libras III. Et postea carta ista firma et stabilis permaneat. Facta carta ista in mense julio, regnante Rodulfo rege. S. Eldebertus et uxor sua Stephana et infantes nostri Guigo, Girinus et Isnardus, qui carta ista scribere et firmare rogaverunt, manu illorum firma. S. Poncius firmavit, Aggulfus firmavit, Eldebertus firmavit, Poncius Calvus firmavit, Vuitardus clericus firmavit. De ista donatione que isti seniores fecerunt, nullum censum neque servitium non faciant isti homines, sed tantum ad Sancto Petro Cluniaco monasterio. Rainaldus monachus scripsit.
(Au dos:) Eldeberti in pago Regense, carta de Alborno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung