CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2289     View  [Back]
Charta qua Hubertus dat monasterio Cluniacensi curtilum et servos in villa Histriniaco.
Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione, considerandum nobis est quod in futurum expediat. Quapropter ego, in Dei nomine, Ubertus, reminiscens pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Cabilonensi, in villa Hystriniaco, hoc est curtile unum, ubi Tetbertus residet; et terminatur a mane via publica, a medio die similiter, a sero terra infantium Tresaldi, a cirtio de ipsa hereditate. Dono etiam supradictum Tetbertum cum uxore et infantibus suis. Hanc igitur donationem facio pro animę meę remedio et patris ac matris meę, in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, et in vestitura omnibus annis IIII sextarios de vino persolvam; post discessum autem meum, ad Sanctum Petrum cum omni integritate perveniat. Qui autem calumpniaverit, iram Dei omnipotentis incurrat, et nisi emendaverit, auri libras II persolvat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Uberti, qui donavit et ipse firmavit. S. Bernaldi. S. Ascelini. S. Rotberti. S. Anscherii. S. Girbaldi. Data mense februario, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung