Charta qua Sivuinus dat monasterio Cluniacensi, in emendatione equi ablati et pro anima fratris sui Achardi, vineas in villis Flagiaco et Maxiliaco.
Ego igitur, in Dei nomine, Sivuinus dono Sancto Petro et monachis ejus aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Flagiaco. Propter equum quendam quem eis abstuli, in emendationem dono eisdem monachis in supradicta villa vineam quandam, quę habet in longo perticas XII, in transverso XI; et faciant quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Item dono pro anima fratris mei Achardi, in ipsa villa, in uno tenente, de vinea perticas VIII in una fronte, in alia VIIII. Item in villa Maxiliaco dono medietatem unius prati, terminati a mane terra francorum, a medio die Sancti Petri, a sero aqua
volvente, a cirtio de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, dono Sancto Petro pro anima mea et fratris mei; faciantque monachi ab hodierno et deinceps quod voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Sivuini, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Sofredi. S. Constantii. S. Heri. S. Warnerii. S. Silvionis. Signum item Ingelelmi. Data mense martio, regnante Hugone rege anno VIII.