CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2293     View  [Back]
Charta qua Beliardis, consentientibus filiis suis, dat monasterio Cluniacensi curtilum vineasque in villis Vetus Canevas et Rufiaco.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ que dicitur Cluniacus, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego igitur Beliardis quedam femina dono Sancto Petro quasdam res meas que sunt sitæ in pago Matisconensi, in agro Rufiaco, in villa Vetus Canevas, hoc est curtilum et vinea quæ de Isnardo conquesivi; terminat ipse curtilus a mane terra Helenane, cum eris, a medio die muro finale et terra Sancti Petri, a sero via publica, a certio similiter. Infra isto terminio, dono Sancto Petro ab hodierno die et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint. Et dono in villa Rufiaco, ad Capellas vocat, unam vineam, hoc est quatuor rascias; terminat a mane terra Anseardis et Sancti Petri, a medio die terra Helenane cum heris, a sero Sancti Petri, a certio terra Ingelbert. Hæc omnia supra scripta dono Sancto Petro ab hodierno et deinceps, faciantque quicquid voluerint rectores Sancti Petri. Actum Cluniaco publice. S. Beliardis, qui fieri et firmare rogavit. S. Ornadi, Gisleberti, Aremberti, Bernardi, filiorum ejus. S. Bernardi. S. Ingelberti. S. Constantii. S. Andreæ. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit.
(Au dos:) Beliardis in Vetus Canevas. - Carta Beliardis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung