CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2299     View  [Back]
Charta qua Ingelgerius et uxor ejus Wandalmodis dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Curgriaco, tres vineas in villa Domania et tres rascias vineæ in alio loco.
Igitur ego Ingelgerius et uxor mea Vuandalmodis, reminiscentes pondus nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pro animarum nostrarum redemptione, aliquid ex reditibus nostris, que sunt site in pago Matiscensi, in villa Curgriaco: hoc est unum mansum, et omnia que ad ipsum mansum pertinent que fuerunt Osberto, hoc sunt campi, silve, curtili, molendini et omnia que videntur ibi esse nostra. Donamus totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum; fatiant autem supradicti rectores ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint. Donamus autem ad supradictum locum, in alia villa que vocatur Domania, tres vineas; terminant ipse vineæ a mane terra Bernardi, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Sanctæ Marie, a certio terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, cedimus Sancto Petro omnem nostram hereditatem que ibi conspicitur esse; facimus autem hanc donationem in tali tenore, ut quamdiu vixerimus ego et uxor mea teneamus et possideamus. Cum autem aliquis ex nobis defunctus fuerit, medietas ipsarum vinearum ad supradictum locum perveniat, in locum sepulture. Post nostrum autem discessum perveniant omnia ad jam dictum locum. Similiter in alio loco donamus Sancto Petro tres rascias de vinea; de tribus partibus est nostra hereditas, a mane via publica. Donamus autem in tali tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; et post nostrum discessum Sancto Petro perveniat, et omni anno persolvemus in vestitura duos sextarios de vino. Actum Cluniaco publice. Signum Ingelgerii et uxoris ejus Vandalmodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Grimaldi. S. Vuarini. S. Teudonis. S. Heldini. Data mense maio, regnante Hugone rege, anno VIIIvo. Rodbertus levita scripsit.
(Au dos:) Carta Ingelgerii et uxoris ejus Vuandalmodis in Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung