CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2301     View  [Back]
Charta qua Teza, uxor Drogonis, et wadiatores illius, dant monasterio Cluniacensi, de rebus et pro remedio animæ ejus, medietatem villæ quæ dicitur Cameranda et servorum ejus.
Quisquis superne vite cupit effici heres, summa vi summoque ingenio satagere debet, ut ex reditibus quas possidere videtur eterna premia mercetur. Unde notum sit omnibus tyronibus Christi, quod ego Teza, uxor Drogoni, et Tedo et Achardus et Gerlannus, wadiatores ipsius Drogoni, donamus pro anima ejus quasdam res ipsius sitas in pago Lugdunensi, in villa Cameranda: hoc est medietatem ipsius ville, cum omnibus que ad ipsam medietatem ville aspiciunt, hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum, quicquid ad ipsam medietatem aspicit, totum donamus pro anima ejus, exceptis petiolis quibusdam quas dedit parentibus suis et parentabus et fidelibus suis, servos etiam et ancillas utriusque sexus, medietatem de omnibus mancipiis: in tali tenore, ut quamdiu ego Teza vixero teneam; post meum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura vero dono quemdam campum in ipsa villa; et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno et deinceps. Fatio autem hanc donationem pro anima senioris mei et pro mea, ut Dominus nobis dignetur esse propitius. Si quis autem huic donationi aliquam litem intulerit, sit pars ejus cum Datan et Abyron, et cum Juda traditore Domini, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis», et retrudatur cum diabolo in inferni laqueo constitutus, nisi ad emendationem congruam venerit; cogente etiam juditiaria potestate, auri untias XL persolvat. Et hec helemosina firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco puplice. S. Teze et Tedo et Achardo et Gerlanni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aylaldi, qui consensit. S. Evrardi. S. Alberici. S. Berengerii. S. Willelmi. Data mense junio, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit.
(Au dos:) Teza uxor Drogoni, in Cameranda, Lucduno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung