CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2302     View  [Back]
Charta qua Aylaldus et uxor ejus Tetza dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Ciciaco.
Quantus intellectus sensusque humanus potest sagaciter pensare atque solerti indagatione perpendere, nichil amplius valet in hujus seculi lucem de gaudia fugitiva lucrare, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur inpendere. Igitur, in nomine Verbi incarnati, noverint universi filii ecclesię, quod ego Aylaldus et uxor mea Tetza, non inmemores Domini preceptum, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum [Cluniacum], aliquid ex reditibus nostris: hoc est vinea que est sita in villa Ciciaco, et residet ipsa villa in comitatu Matisconensi; et terminat de omnibus partibus in ipsa hereditate. Ea ratione hanc donationem facimus, ut quandiu vixerimus, teneamus et possideamus; post obitum vero nostrum, ad jam dictum locum perveniat. Facimus autem donationem [istam] pro animarum nostrarum remedio, seu pro animarum omnium parentum nostrorum, necnon et omnium fidelium christianorum, ut omnibus in commune proficiat. Signum Aylaldi et uxoris sue, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Ebrardi, Alberici, Berengarius, Willelmi, Tedoni, Jarlanni. Data mense junio, anno VIII regnante Hugone rege. Rainerius rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung