CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2304     View  [Back]
Charta qua Humbertus dat monasterio Cluniacensi terras in villa Domanico, in Grandes Cassanias, etc.
Ego igitur Humbertus dono Deo et Sancto Petro aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Domanico: hoc est campum et pratum insimul tenente; terminat a mane terra Otbalt, a medio die rivo volvente, a sero Sancti Martini, a certio terra Ledbaldi. Infra isto termino, dono ab hodierno et deinceps; et meam partem quam habeo in Grandes Cassanias similiter dono Sancto Petro ab hodierno et deinceps. Dono etiam in alio loco unam petiolam de prato qui est juxta farinarium quem igne cremavi; et faciant monachi quicquid voluerint a die presenti et deinceps. Illam vero partem quam habeo in terra de Vineolo et in medio planto quem Ansaldus tenet, similiter dono Sancto Petro. Ille autem homo qui manet in manso, qui dicitur Martoriaco, habeat usuarium in Grandes Cassanias, qui in supradicto loco stat. Actum Petrona publice. S. Humberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Glasceldis. S. Heri, Duranni, Duzię, Vulfart, Mainfredi. Data mense junio, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung