CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2315     View  [Back]
Charta qua Teodericus et uxor ejus Anastasia dant monasterio Cluniacensi quidquid habebant in villa Montelio.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus hominibus, qualiter ego, in Dei nomine, Teodericus et uxor mea Anastasia, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, de hereditate nostra quantum habemus in villa Montelio, hoc est campos, prata, vineas, totum ad integrum vobis donamus: ea vero ratione, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; post discessum quoque meum ad jam dictum locum perveniat, pro remedio animarum nostrarum et sepulturę nostrę. Sane si quis, nos aut ulla persona contra hanc donationem calumniam inferre conatus fuerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis incurrat, et cum diabolo sit participatio ejus. Facta autem est carta ista mense novembrio, regnante Rodberto rege Francorum. S. Teoderici et uxoris ejus, qui cartam istam fieri et firmare rogaverunt. S. Giraldi, Duranni, Constantii, Girberti, Gislardi, Alarici. Rodbertus sacerdos scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung