CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2316     View  [Back]
Charta qua Ascherius dat monasterio Cluniacensi quasdam res cum servis in villa Montelio.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus, quod ego Ascherius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Galoniacensi, in villa Montelio: hoc est mansum ubi Giraldus stat, et ipsum Giraldum cum uxore et infantibus suis; terminatur ipse mansus a mane et a circio via publica, a medio die Geraldo, a sero de ipsa hereditate. Infra istud terminium, dono Sancto Petro, ea ratione ut quamdiu vixero teneam, et post meum obitum ad Sanctum Petrum veniat. Dono etiam in ipsa villa duas portiones de campo, quę ad Gravateria vocantur. Quicquid ibi habeo vobis dono; et dono pratum insimul tenente, cum fonte vocabulo Grateria. Dono hęc omnia, videlicet campos et pratum cum uno servo, nomine Duranno, ut ab hodierno et deinceps faciant monachi Sancti Petri quod voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit, auri untias IIIIor persolvat, et hęc donatio firmum obtineat vigorem. Actum Cluniaci publice. S. Ascherii, qui fieri firmarique jussit. S. Eldradi presbiteri. S. Ramnaldi, Heldini, Ingelelmi, Ermenaldi, Otberti, Petronis, item Petronis. Data mense decembri, regnante Rotberto. Ebrardus sacerdos recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung