CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2318     View  [Back]
Charta qua Eldinus et uxor ejus Guntrudis dant monasterio Cluniacensi mansos in villis Mercurissiaco, Cursiaco, etc.
Conditor universitatis redemptorque humani generis, Dominus noster Jesus Christus, videns genus humanum obsitum diversis miseriis peccaminum, consulensque nostre fragilitati, conferre dignatus est humane saluti veniabile medicamentum, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter omnibus in Christo renatis ipsiusque Domini pio cruore redemptis notum esse volumus, quod ego Eldinus et uxor mea Guntrudis, pro abolicione nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Augustodunensi sive in pago Matisconense, in his villis, scilicet in villa Mercurissiaco sunt quatuor mansi cum omnibus appendiciis suis, vineis, pratis, campis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus. In villa Cursiaco unum mansum et quicquid ad ipsum aspicit, silvis, pratis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus. In villa Floriaco dono illas vineas que de Richelmo mihi obvenerunt. Dono in ipsa villa unum curtilum qui a projenitoribus jure hereditario mihi obvenit. In villa Cobblent dono unum mansum cum servo Rainaldo et uxore sua et infantibus suis et substantia sua, et quicquid ad ipsum mansum aspicit. Et in villa a La Valle, dono unum mansum ubi Udulbertus manet, cum omnibus appendiciis suis: [tali conditione ut si commutare voluerit uxor mea, pro illo det unum mansum qualem voluerit de istis duobus, illum scilicet qui conjacet in villa Arfolia, ubi Arutius manet, cum omnibus appenditiis suis;] aut illum qui conjacet in villa Roca, cum omnibus appenditiis suis. Hec omnia dono pro remedio anime mee, et faciant rectores memorati loci de is omnibus ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint. Et ut firma permaneat, firmare testibusque roborare manumissione precepimus. S. Eldini et uxoris ejus Guntrudis, qui fieri firmarique preceperunt. S. Ricardi avunculi ejus. S. Amici. S. Rodberti. [S. Bernardi.] S. Vulferii. S. Duranni. S. Urimerii. S. Magberti presbiteri. S. Aymonis. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege.
(Au dos:) Carta Ildini in Mercurissiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung