CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2322     View  [Back]
Charta qua Emma, consentientibus liberis suis, dat monasterio Cluniacensi res suas in loco qui dicitur ad Crevadicios.
Auctor et reparator totius humane salutis, Dominus noster Jesus Christus, consulens nostre fragilitati, et viam qua venitur ad celestem patriam demonstrans precepit dicens: «Facite vobis amicos de iniquo Mammona, qui vos recipiant in eterna tabernacula.» Quod ego Ema, in Dei nomine, mente pertractans, consentiente filio meo Gauceranno, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, que sita est in pago Matisconense, in agro Ainniacensi, ad Crevadicios vocat: hoc sunt vinee, campi, silve, totum ad integrum, sicut Livo donavit seniori meo Bernardo et michi, ita et ego dono totum ad integrum Sancto Petro, pro remedio anime mee et in locum sepulture. Si quis autem huic nostre donationi aliquam calumpniam inferre presumpserit, vindicare non valeat quod repetit, sed, judiciaria potestate convictus, auri uncias decem persolvat. Et ut ista nostra carta firma perpetualiter maneat, testes subtus signati manibus suis tangendo eam corroboraverunt. S. Emme, que hanc cartam fieri precepit. S. Gauceranni, filii ejus. S. Emme, filie ejus. S. Vuichardi et uxoris ejus. S. Hugonis. S. Vualterii. Actum Cluniaco publice, regnante Rotberto rege.
(Au dos:) Ema in Crebadicios.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung