CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2324     View  [Back]
Charta qua Ornadus fratresque atque nepotes ejus dant monasterio Cluniacensi duas rascias vineæ in villa Rufiaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus sub norma catholice fidei nobiliter militantibus, quod nos, ego scilicet Hornadus et fratres mei et nepotes mei Hildinus et Icbertus donamus aliquid de nostra hereditate Sancto Petro, que sita est in pago Matischonense, in villa Rufiaco: hec est vinea duas rassias, Canevas vocat; termi[na]tur autem sic: a mane et a medio die via publica, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Sancti Cirici. Facimus autem hanc donationem pro remedio anime sororis nostre Eve, et in locum sepulture ejus; et ut hec donatio firma permaneat, manibus propriis firmavimus testibusque tradidimus roborandam. S. Hornadi clerici. S. Gisleberti. S. Aremberti. S. Bernardi. S. Ildini. S. Ledberge. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege. [S. Icberti.]
(Au dos:) Ornadi in Rofiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung